image

Save the Bucharest home of Dinu Lipatti from the bulldozers

A vital cultural monument in Bucharest is at imminent risk of development or demolition. We call upon the Romanian Ministry of Culture to step in and protect this historic building.

News




Quod dico tale est: qui dicit `si ambulat, movetur', probare vult aliquid, ut cum hoc concessero verum esse restet illi docere quod ambulet et summa consequatur, quae iam negari non potest, id est quod moveatur--aut restet illi docere quod non moveatur, ut consequatur summa, quae item non potest non concedi, id est quod non ambulet. Rursus si hoc modo velit dicere `homo iste ambulat', simplex sententia est: quam si concessero et adiunxerit aliam `quisquis autem ambulat movetur' et hanc etiam concessero, ex hac coniunctione sententiarum quamvis singillatim enuntiatarum et concessarum illa summa sequitur, quae iam neccessario concedatur, id est `homo iste igitur movetur'.