The Piano Files with Mark Ainley
Alfred Cortot recorded only two works by Fauré, both in the pre-microphone 'acoustic recording' era (where sound was amplified by recording 'horns' as opposed to microphones)...
Nunc quod instat accipe intentus. Omne verbum sonat. Cum enim est in scripto, non verbum sed verbi signum est; quippe inspectis a legente litteris occurrit animo, quid voce prorumpat. Quid enim aliud litterae scriptae quam se ipsas oculis et praeter se voces animo ostendunt, et paulo ante diximus signum esse quod se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit.
Quae legimus igitur non verba sunt sed signa verborum. Sed ut, ipsa littera cum sit pars minima vocis articulatae, abutimur tamen hoc vocabulo, ut appellemus litteram etiam cum scriptam videmus, quamvis omnino tacita sit neque ulla pars vocis sed signum partis vocis appareat. Ita etiam verbum appellatur cum scriptum est, quamvis verbi signum, id est signum significantis vocis, eluceat.